Latin
5.19.18 to 5.19.29
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.19.18-29
Unproofread scanNot analysed yet
II). Quid ergo? Homo Jesus similiter omnibus bominibus, nullam habens differentiam ad homines ejusdem generis, praeter ea quae gratia ei dedit. >Qaibus Proclus Constantinopolitanæ urbis episcopus rescribens, ait (Sup. coli. 5, conc. v): Fugiamus turbulentos et coenosos fallaciae rivos, septa Dei [sectas Deum] impugnantes: dico Arii furorem dividentem individuam Trinitatem, Eunomii audaciam circumcludentem scientia incomprebensibilem naturam, Macedonii rabiem separantem a deitate inseparabiliter procedentem Spiritum, et novam istam blaspbemiam quae Judaismi multo amplius superat blasphemiam, introducentes, nam illi quidem cum Filium negant, fraudant ramo radicem; isti vero eum qui est negantes, alterum [Al. ,eum qui est Filius denegant, fraudantes ramo radicem, isti vero ei qui est alterum] introducunt, detrahentes sinceram naturam. (Rursus de hujus errore Joannes quoque Antiochenæ Ecclesiae antistes ait: Multo autem tempore perseverans Theodorus, persuasit multis et Nestono, quod Christus Filius Dei vivi, qui de sancta virgine Maria natus est, non est qui ex Patre natus est Deus Verbum consubstantialis Genitori, sed homo pro qualitate suæ voluntatis ex Deo Verbo cooperalionem suscipiens.) Rursus de ejus errore Cyrillus ad Lamponem presbyterum scribens, ait: Cum apud Æliam commorarer, vir aliquis ex his qui nobiliter militant in palatio, epistolam multorum versuum et grandem obtulit mihi signatam, quam se dicebat accepisse ab Antiochenis orthodoxis; subscriptiones autem erant in ea plurimorum clericorum et monachorum et laicorum. Accusabant autem orientales episcopos, quasi tacentes quidem Nestorii nomen, et dissimulantes ei adversari, transeuntes autem ad Theodori Codices de incarnatione factos, in quibus multo pejores nefariae blasphemiæ [Nestorii blasphemiisJ positae sunt: pater enim fuit Nestorii perfidi, qui et illius mala locutus, impius et in his factus est. Rursum de errore illius idem Cyrillus Alexandrinæ urbis episcopus ad Acacium Melitenæ urbis episcopum scribens, ait: Non oportebat latere Sanctitatem vestram, aut forsitan cognovit, quod omnes orientales religiosissimi episcopi in Antiochia convenerunt, cum transmisisset eis tomum dominus meus sanctissimus Proclus bonorum plenum intellectuum et rectorum dogmatum.