# Epistolae Et Decreta 5.20

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.20

XII. Rursus de errore illias [Rabbula] Edessenæ Ecclesiæ antistes ad beatum Cyrillum scribens, ait: Jam vero quidam unitatem secundum subsistentiam omnibus modis abdicant. Morbus enim aliquis sublalens inveteravit Orienti, immedicabilis modo vulneris depascens Ecclesiae corpus, apud aliquos quasi stu. diosos, et supercilia extollentes eruditione, latenter bonoratus. Episcopus enim quidam provinciæ Ciliciæ Theodorus, vir verisimilis dicendi, et potens suadere, alia quidem supra tribunali de Ecclesiæ statu [ecclesia statimj dicebat ad populi placentiam, alios autem laqueos [perditionis] in scriptis ponebat, qui in principiis quorumdam ejus Codicum anathemate circumcludebat inspicientem non manifestare aliis scripta. Iste primus exposuit, non esse vere Dei genitricem sanctam Virginem, tanquam Deo Verbo non suscipientem secundum nos nativitatem. (Et post pauca: Nec enim dicunt, secundum substantiam, vel secundum subsistentiam unitum esse Deo Verbo hominem, sed bona voluntate quadam, tanquam divina natura non suscipiente alterum modum unitatis propter non circumscriptibilem. Iste dixit Dominum nostrum Jesum Christum non oportere adorari sicut Dominum, sed relatione Dei bonorari sicut imaginem quamdam: magis autem manifestius secundum eos dicere, sicut, instar aliquid relatione assidentis dæmonis. Iste et carnem Domini pronuntiavit nihil omnino prodesse, dissipans Domini vocem, quæ est: Caro nihil prodest (Joan. VI). Iste etapostolos dicit non cognovisse Christum quod Deus erat; sed supra fidem quæ est in homine aedificatam esse Ecclesiam (Matth. XVI).

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
