# Epistolae Et Decreta 5.22

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.22

XIV. Contra errores ejusdem Theodori, piae recordationis Theodosius et Valentinianus legem promulgantes, inquiunt: Debitam a nobis venerationem piissimæ doctrinae reddentes, eos qui ausi sunt contra Deum impie conscribere, debitae condemnationi subjicere, et nominibus diguis vocari oportere existintavimus. Justum igitur circumdari eos confusione suorum peccatorum, et in tali vocabulo permanere in aeternum, quatenus nec vivi liberentur, et post mortem perinaneant contempti. Igitur doctrina Theodori et Nestorii impiorum et pestiferorum visa est nobis abominanda esse: simililer autem et omnes qui sequuntur eorum errorem, et consentiunt eorum impietati, justum. est ipsos eamdem nominationem mereri, et confusionem indui, ut non Christiani, sed Nestoriani nominentur; ne, dum nominantur Christiani, ex ipso inveniantur decorati vocabulo, longe constituti a Christianorum proposito, et alienati a recta et immaculata (ide. Et post pauca: Si quis præ. terierit praesentem nostram sanctionem, ut Theodoroet Nestorio assenserit, et illorum sociosimitatus fuerit, post gladii ultionem omnis ejus substantia fisco addicatur. (Rursum contra errores illius, piæ recordationis Theodosius et Valentinianus legem promulgantes, inquiunt: Nemo habeat, aut legat, aut scribat, aut proferat Nestorium, seu illius libros, vel Codicesomninoinutiles [uocibiles]; vel ipsiusNestorii, vel alterius, et maxime Nestorii adversus solos Christianos conscripta, aut Theodori: sed unusquisque habens tales Codices, publice illos proferat, et in conspectu omnium igni tradat.)

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
