Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.23
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Et si adhuc fortasse post tot prolatas Patrum contra illum sententias vestra Fraternitas dubitat, Theodoreti libros legat, in quibus dum contra Cyril. lum Alexandrinae urbis antistitem eum defendere nititur, verius accusat, dicens: <Interpretationam Cyrillus accusat octavi psalmi, et arguit haec verba divini Theodori: Consideremus igitur, quis est homo, de quo stupescit et miratur quod unigenitus dignatus est ejus memoriam et visitationem facere. Sed quod quidem non dictum est de omni homine, in superioribus demonstratum est; quod autem [Al. ,nec] de uno quolibet, et hoc certum est. »Deductas itaque tot testibus blasphemias has ejus esse quis dubitat? Et tantis blasphemiis illius cognitis, eum damnatum jure quis neget?