Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.25
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Sed cur tantummodo sanctam Chalcedonensem synodum confelli dicimus, si auctoritatem huic epistolae reprobemus Quae nimirum si vera creditur, etiam tota sanetae Epbesinae synodi fides ac reverentia dissipatur. Haec quippe ait, quod in ea Cyrillus præmiorum medicamine sapientum oculos excæcavit. Quid ergo illie de veritate certum dicitur, ubi ipsa veritas sacerdotibus vendita- esse perhibetur? Sed quis hoc dicere, quis hoc consentiat patienler audire? Heprobetur erge una epistola mentiens, ne utraquo sancta synodus tantæ falsitatis crimen sustineat. Vestræ fidei fundamentum tenemus, ne postquam sancia prima Ephesina synodus quasi venalis arguitur, Chalcedonensis etiam (quod absit) culpa varietatis notetur: quae ut in verbis suis quantae sit conerdiæ clareat, necesse est ut veslra Fraternitas ubi sit completa cognoscat. Omnes namque novimus, quod i synodo nunquam canones, nisi peractis definitionibus fidei, nisi perfectis synodalibus gestis babeantur, ut servato ordine cum prius synodus ad fidem corda ædificet, tunc per regulas canonum mores Ecclesi e actusque componat. Vigilanti ergo cura respicite, quæ in sexta illius actione sanctae fidei professio consummalur; moxque in septima ad institutionem jam fidelium regula canonum figitur. Ulterioribus vero actionibus nihil de causa fidei, sed sola negotia privata versantur. Quod cum responsales vestri ita ess ambigerent, curæ nobis fuit ex prolatis multis hoc Codicibus demonstrare. Nos tamen hac de re nunquam dubitari posse credidimus, quia et eadem series sic se insinuat, ut credi aliter contradicat.