Latin
5.28.17 to 5.28.35
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.28.17-35
Unproofread scanNot analysed yet
»(Et rursum [Ad aMathem. 5]: «Nomine communicationis nitentes, ut unum quidcm Filium adoramus, et eum qui assumpsit, et eum qui assumptus est; differentiam tamen cognoscimus naturarum. Theophoron autem dicere portans vel dominum indutus hominem Christum [θεορόρον id est, deiferum hominem dicere, ut a multis ],ut a multis sane Iii patribuss dictum est, non recusamus. »Et post alia [Ad anathem. 10]: «Considerate, inquit, apostolum et pontificem confessionis nostræ Jesum fideiem ei qui fecit illum [Hebr. m ],sicut et Moyses in omni domo sua. Facturam autem eum quis esse dixerit recta sentiens, increatum et cum Patre coæternum et addam, verum [Deum Verbum]? sed eum qui est ei semine David, qui liber ab omni peccato pontifex noster fuit, et victimam ipse se pro nobis obtulit Deo, habens in se certe Dei Verbum adunatum sibi, inseparabililerque conjonctum.») Et rursum, ut eum quasi ostenderet ad divinitatem per incrementa crevisse, in eodem opere subjungit, dicens: «Ait angelus Virgini: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Considerate bic etiam, quia cuncta bumanilus dicuntur: Erit, inquit, magnus, non dixit, est; et filius Altissimi vocabitur, non dixit vocatur, et dabit ei Dominus sedem David Patris sui, non dixit, habet, sed dabit ei Dominus; et regnabit, non dixit, regnat; et super quos? super domum Jacob; non dixit, super angelo8 et archangelos.) Rursum in eodem libro secundo ait: <Jesus autem pIenus Spiritu sancto regressus est a Jordane (Luc. IV, 1). Et iterum: Regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam (Ibid. ,14): non Dei Verbum cooperatione vel auxilio eguisse Spiritus sancti arbitreris, sed visibile templum variis sancti Spiritus donationibus fruebatur. »(Et post alia: <Jesus Chritus, inquit, heri et hodie, ipse et in sæcula.