# Epistolae Et Decreta 5.3.14-30

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 5.3.14 to 5.3.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.14

ait enim, ad eumdem principem loquens (Ibid.): Supra curam rerum temporalium religiosæ providentiae famulatum divinis et aeternis dispositionibus perseveranter impenditis, ut scilicet catholica fides, quæ humanum genus sola vivificat, sola sanctificat, in una confessione permaneat; et dissensiones quae de terrenarum opinionum varietate nascuntur, a soliditate illius petrae, supra quam civitas Dei ædificatur, abigantur. (Si igitur fidem, fratres charissimi, In cunctis mundi partibus uno ac solido statu vigere non cerneretis, convulsum quidquam de sancta Chalcedonensi synodo recte diceretis. At postquam nihil nunc aliud nisi de personis agitur, nibil de sancta Cbaleedonensis synodi fide quaeritis, auctoritatem patrum quasi sequendo declinati. Namque ut iisdem beatus Leo ostenderet, retractari quae perfecta sunt non deberi; qua haec intentione dixisset, illico subdidit (Ibid.): Quia ad pacem universalis Ecclesiæ, et ad custodiam catholicae fidei cura dignamini sollicitiore viVere [respicere]. Quid igitur cum prohiberet definita convelli, admonitionem protinus de custodia catholicae fidei subjunxit, et quia non hoc de retractandis causis specialibus; sed de sola Me! professione dixisset, indicavit? Illa namque nunc in vestra quaestione vertuntur, quae ipse quoque prædecessor, noster beatus Leo dijudicat; dum non nisi ea quae apud Chalcedonem de fide sunt statuta, confirmat. Ipse quippe ad Anatolium Constantinopolitanae urbis episcopum scribens, dum eum de quodam novo ausu corriperet, dicit (Epist. 58): Ut sanctam synodum ad extinguendam solum hæresim, et ad confirmationem fidei catholicae studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas. (Et rursum (Ibid.): Ita abuti voluit concilio synodali, ut fratres in fidei tantummodo negotio convocatos, et definitionis ejus causa, quae erat curanda, pertractos [definitione ejus causæ, q. e. c. perfunctos], ad consentiendum sibi aut depravando traduceret, aut terrendo compelleret.) Qui ut nihil se omnimodo de Chalcedonensi synodo suscipere, nisi de sola flde gestum fuerat, demonstraret, eidem synodo scribens, ait (Epist.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
