# Epistolae Et Decreta 5.3.31-38

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 5.3.31 to 5.3.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.31

61): Ut et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant, non solum per fratres, qui vicem meam executi sunt, sed eliam per approbationem gestorum synodalium propriam vobiscum inisse sententiam, in sola videlicet fidei causa, quod saepe dicendum est. (Qui ergo unit cum Chalcedonensi synodo in sola fidei causa convocata, cuncta quae illic specialiter gesta sunt, se procul dubio extraneum demonstrat. Hinc est rursum quod cum praefato Anatolio de recipiendo Attico presbytero scribere, dicit (Episl. 77): Ita ut Chalcedonensis synodi definitionem de fide, cui etiam dilectio tua subscribendo consensit, quam apostolicæ sedis firmavit auctoritas, profiteatur se per omnia servaturum.) Qui Chalcedonensis synodi definitionem dicens, Vigilanter etiam, de fide, non adderet, nisi causas, quas illic specialiter motae fuerant, reprobasset (solam nihilominus exciperet) (a) quæei singulariter displicerent. At postquam nihil aliud synodi, nisi fidei definitionem recepit: quid rst aliud, nisi quod caetera quae illic specialiler mota sunt, refutavit? Neque enim si vellet, unam tantummodo causam praefati Anatolii reprehenderc vereretur, qui hanc suo judicio non approbatam, et serenissimis principibus, et auctori ejus eidem Anatolio non est veritus scriptii discurrentibus indicare. Cum vero et de illa praefato Anatolio private loquitur, et rursum ad synodum scribens, quod de sola fide gestum fuerat, se recipere confitetur; constat quod et Anatolium de speciali criminis causa redarguit, et cuncta privata negotia, quae moto in synodo fuerant, retractari concessit.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
