# Epistolae Et Decreta 5.30

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.30

XXII. Cogor post hæc, fratres charissimi, dolens cum Paulo dicere: Testimonium perhibeo vobis quod æmulationem Dei habetis, sed non secundum scientiam (Rom. x): cujus erga nnitatem sanctae ecclesiae dum viscera charitatis aspicio, discordes vos intolerabilius ' ingemisco. Pensate, quaeso, quo ardore sanctae unitatis anhelabat cum Philippensibus diceret: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societatis spes, si qua viscera el miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapientes, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes (Philipp. II). Qui igitur unanimitatem locuturus, tot et tales inquisitiones praemisit, quantum esset hujus virtutis meritum, non explendo, sed inquirendo monstravit. At contra quam sit malum discordiæ, loquens Corinthiis ostendit. Ait enim: Significatum est mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos: hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit, ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephce, ego autem Christi (/ Cor. III). Quod cum quanta animadversione loquatur, agnoscimus, si subjunctæ increpationis verba pensamus. Ait enim: Divisus est Christus? nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati catis (Ibid.)? Considerate igitur, fratres mei, et dum Deo adhuc expectante, omni incerto vitae fine permittimur, vigilanti cura perpendite, quia illam scissionem sanctae Ecclesiæ pro Theodoro facere Fraternitas vestra non metuat, quam pro se vel profiteri Paulus expavit. Cur non ad memoriam pro unitale servanda beati Augustini dictum reducitur (Au. gust., lib. de unico Baptis.)? qui dum de unico baptismate loqueretur, idcirco Cyprianum martyrem, qui de iterando baptismate scripserat, defunctum perhibuit, quia licet parvum quid senserit, nunquam tamen se a totius Ecclesiæ communione suspendit. Sic igitur permanere In sanctitate servante constat, fratres dilectissimi, quia dum vos ab ecclesiæ unitate disjungitis, omne virtutis meritum perdidistis, etiam si recte teneatis. Scriptum quippe est: Pacem sequimini cum omnibus tt sanctimoniam, sine qua nemo videbit Dominum (Hebr. xn).

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
