# Epistolae Et Decreta 5.31

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.31

XXIII. Multa locuti sumus, quia et ad multa ratiocinando respondimus. Et cum testimonia ex patrum dictis innumera suppeterent, perpnuca posuimus: videlicet cupientes ut scripta nostra in causis singulis narratio breviata succingeret, ne fortasse taedium legenti generarent. Unum tamen quod jam superius diximus, non taedet si etiam crebro replicemus: Quia fidem sanctae Chalcedonensis synodi illibatam per omnia Deo auctore servamus, ejusque definitiones, sicut Ephesinae primae, Constantinopolitanæ, ac Nicænæ synodi irretraciabiles nunc usque tenuimus, vel morte proposita irretractabiles custodimus. VeStra igitur Dilectio communionem fidelium orthodoxorum fratrum non fugiat, ne præsentis vocis no-. stræ adjutorium si audire neglexerit, contra se in testimonium vertat. Nos autem ad Dominum post verba recurrimus, eumque quantum possumus fletibus exoramus, ut hoc quod vobis ad sequendam concordiam a nobis dicitur, ipse in vestris mentibus manu intimae inspirationis operetur.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
