# Epistolae Et Decreta 5.6.1-11

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 5.6.1 to 5.6.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.6.1

VI. Adhuc autem ex ejusdem beati Leonis epistola testimonium scriptis vestris inseritis, quae ad Basilium dicit: Pie nobis et coustanter utendum [ Forsan vivendum] est, nedum talium disputatio admittitur, eorum quae divinitus definita sunt, auctoritaii derogetur. Et infra: Nec enim aliquam [Forsan ad aliquam] disceptationem plene definita revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi de his videamur ambigere, quae manifestum est per. omnia propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare. (Quæ autem vel superius definita divinitus, vel inferius plene definita asserat, ex ipsa vel ex aliis ejus epistolis vestra Fraternitas penset: in quibus nunquam specialia gesta commemorari, sed sola quae de fide sunt prolata confirmat. Unde in his quoque verbis vigilanter imprimitur [Forsan exprimitur], et quæ plene definita dixerit attenditur [Forsan ostenditur], cum dicit: Ne de his ipsis videamur ambigere, quæ manifestum esi per omnia propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare.) Pensate, quaeso, fratres charissimi, si scripta Theodori propheticis et evangelicis atque aposlolicis auctoritatibus consonant, quæ redemptorem nostrum iniquis ausibus Dominum negant. Pensate si illa epistola propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare videatur, in qua et hostis Ecclesiae Nestorius defenditur, et defensor Ecclesiae Cyrillus accusatur. Pensate si illa Theodoriti scripta propheticis, evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonant, quæ prius contra rectam fidem edita, ipse postmodum conversus damnat. Extremum quoque sæpe fati Leonis ad Aetium presbyterum testimonium ponitis, quo ait *: Ne patiatur sopitarum rerum certamen afferri, quarum retractator non lusi sacrilegus invenitur. (Quod de quibus rebus astruat, ad eumdem Aetium scribens ipse manifestat, dicens **: Nihil ab apostolicis unquam potero sentire diversum, nec a mea ipse deviare sententia; et quod sancto Spiritu revelante confessus sum, quodque mecum totius synodi professione praedicante patefeci, aliqui varietate commutem: cum facilius mihi sit quibuslibet et suppliciis ab hoc mundo auferri, quam ab ea quam generaliter credidi, professione mutari.) Si ergo cuncta res quæ retractari non debet, sola est professio fidei, ille retractator rerum erit sacrilegus, qui professioni ejus fuerit diversus.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
