Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. In his autem testimoniis quæ ex epistolis Leonis prædecessoris nostri posuistis, praemisistis dicentes: Doctrina vestrae reverendæsedis est per beatum Leonem, successoresque ejus, unde pauca commemorare præsumpsimus, mortuum ab hominibus damnari nullatenus oportere; (el tamen nulla ejus testimonia subdidistis, quibus hanc sententiam firmaretis. Etenim quae a vobis subjuncta sunt, retractationem fidei fieri prohibent, non autem damnari infideles mortuos contradicunt. Sed neque hoc beatum Leonem praedecessorem nostrum quodam loco dixisse meminimus. Quis autem nesciat, quod in nullo sibi ejusdem Leonis et beati Augustini prædicatio contradicat? Ipse namque ad Bonifacium comitem scribens, ait (Epist. 50, sup. coll. 5): Si vera essent quae ab eis objecta sunt Caeciliano, et nobis possent aliquando monstrari, ipsum jam mortuum anathematizaremus. Sed tamen Ecclesiam Christi, quae non litigiosis opinionibus fingitur, sed divinis attestationibus comprobatur, propter quemlibet hominem relin tuere non debemus. )Ecce mirabilis praedicator et scissionem Ecclesiae propter hominem vetat, et si qua perversa deprehendat, eum quem publice defendebat Caecilianum, se etiam post mortem anatbematizare non abnegat, quia videlicet tunc viventibus vere consulatur, cum culpa in fide perpetrata nec mone interveniente laxetur. Si vero hoc faciendam, dicere fortasse praesumimus, hoc procul dubio facimus, quod fieri vetamus. Theodorum quippe mortuum sancta synodus prima Ephesina damnavit (Act. VI). Nam cum ab ejus discipulisdictatum ab illo symbolum eadem synodo fuisset prolatum, illico illic a sanctis Patribus cum auctore damnatum est. Et quidem ipsi sancti Patres in eadem synodo residentes ad Dominum jam recepti sunt, postquam Theodorum damnavere: et si damnari mortuum non debuisse dicimus, procul dubio mortuos accusamus, et incipimus committere, quod nitimur prohibere. Sed cur diu et quæ nostis loquimur? Ejusdem Theodori ex libris illius dicta replicemus. Et si Jesum (a) Dominun ac Deum nostrum, qui post mortem vivere, imo quia vivere creditur, post mortem Theodorus postposita dubitatione damnavit; neque enim nostra fides patitur ut qui tot blasphemiis Redemptori nostro hostis exstitit, a vobis ulierius defendatur. Ipse quippe contra Apollinarem in libro tertio loquens ait (Sup. coll. 4):