# Epistolae Et Decreta 59-83

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 59 to 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/59

Nam et ipse Dominus de loco ad locum secessit, id est, transivit, Judaeis illum quaerentibus. Fugiens ille quaerentes et persequentes se, dedit nobis exemplum fugere non persequentes, et de civitate ad civitatem transire, dicens: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. x), et caetera his similia. Nam si fugere, malum est (Hist. Trip., c. 22, lib. VI, ex apologia S. Ath. pro fuga sua), persequi, multo deterius. Hic quidem ne moriatur absconditur; hic autem persequitur ut occidat; et ut fugiatur, præcipitur: quia qui quaerit occidere praevaricatur legem, et magis fugiendi praebet occasionem. Si fugam improperant persequentes, erubescant potius semetipsos, et quiescant insidiari, et quiescent continuo fugientes. Ncmo enim mitem fugit aliquando, sed magis ferocem simul et callidum. Omnis enim qui gemebat et vexabatur a Saul, fugiebat et veniebat ad David (J Reg. XXII). Si ergo piissimus atque justissimus David sciret peccatum esse, persecutionem fugientes, et transeuntes de loco ad locum, et de civitate ad civitatem, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, nec in aliis civitatibus eos collocaret. Qui enim persequuntur Domini episcopos, eosque de civitatibus ad civitates transire compellunt, non eos tantum persequuntur, quantum Dominum nostrum Jesum Christum, cujus legatione funguntur. Nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam non sponte, sed coacte hoc agunt; sed illi a quibus persequuntur; nec ipsis episcopis hoc imputari potest, sed illis qui eos hoc agere eoguut. Sanctus enim protomartyr Stephanus lapidabatur, sed Jesus suscipiebat plagas. Ideoque unicuique prævidendum est (Hadr., col., cap. 66) ne aliquem injuste persequatur, judicet, vel puniat, ne Jesum persequatur, judicet, et puniat. Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus, ac necessitatem patientibus, ipsum Chrislum negant, qui est misericordia, et veritas, et omnibus necessitatem patientibus subvenirc jubet.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
