Latin
6.1.1 to 6.1.16
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 6.1.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimis fratribus universis episcopis, qui illicita vocatione Joannis Constantinopolitani episcopi ad synodum Constantiuopolim convenerunt, Pclagius. Manifesto (sicut optavimus pergratiam Dei [S. Leo. epist. 53 ]lumine evangelicæveritatis, ab universali Ecclesia, perniciosissimi erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus in Domino: sed non modico contristamur mœrore, quia ea quae olim calcata fuerant, eL funditus damnata, nec unquam fieri debuerant, redivivis radicibus germinant atque pullulant. Et quoniam multa, quae poenitudinem possunt generare [idem epist. 47], proveniunt, necesse est ea cassare quae contra ordinem et omnem auctoritatem facta esse noscuntur. Unde, fratres, rejecta peenitus audacia, quae contra apostolicam sedem et contra ipsam Domini Salvatoris vocem, qua dictium est: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, (Matth. XVI), sumpta est disputandi contra Domini praecepta, vana erranlium corda conquiescant, nec liceat defendi (Ibid. ),quod non liceat agere (licet agi]. Relatum est ergo ad apostolicam sedem, Joannem Constantinopolitanum episcopum universalem se subscribere [scribere], vosque ex hac sua pr:esumptione ad synodum convocare [convocasse] generalem, cum generalium synodorum convocandi auctoritas apostolicae sedi beati Petri singulari privilegio sit tradita, et nulla unquam synodus rata legatur quae apostolica auctoritate non fuerit fulta. Quapropter, quidquid in prædictoconvenliculo (quia synodus taliter præsumpta esse non potuit) statuistis, ex auctoritate sancti Peiri apostolorum principis, et Domini Salvatoris voce, qua beato Pe tro potestatem ligandi atque solvendi ipse salvator dedit, quae etiam potestas in successoribus ejus indubitanter transivit, praecipio omnia quae ibi statuistis, et vana, et cassata esse, ita ut deinceps nunquam appareant, nec ventilentur. Etenim ipse Salvator beato Apostolo Petro tanquam ipsa per se veritas loquitur, dicens: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlo; et quæcumque solveris super terram, erunt soluta et in cœlo (Matth. xvi). Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis, non debere absque sententia Romani Pontificis concilia celebrari [Socr.