Latin
6.1.34 to 6.1.44
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 6.1.34-44
Unproofread scanNot analysed yet
Adversarius namque noster diabolus, qui contra humiles sxviens, sicut leo mgiens circuit quærens quem devoret (/Pet. inl, non jam, ut cernimus, caulas circuit [S. Greg. ,ibid.] ,sed iu valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli sit dubium, quia nisi unanimiter, favente Domino, cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne, quod absit, citius ovile dilanieL. Perpenditis, fratres charissimi, quid e vicino subsequatur, cum et in sacerdotibus erumpunt tam perversa primordia. Quia enim juxta est ille [illi ]de quo scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiæ (Job. XLI) (quod non sine gravi dolore dicere compellor, dum frater et coepiscopus noster Joannes mandata dominica, et apostolica præcepta, regnlasque Patrum despiciens, eum per elationem præcurrere conatur in nomine) vestræ beatitudini indicet omnipotens Deus, quam gravi considerationis hujus gemitu torqueor, quod ille quondam mihi notissimus, ille omnibus dilectus, ille qui eleeluosynis. orationibus, atque jejuniis videbatur occupatus, et ex eo quo toLlebat cinere, ex ea quam prætendebat humilitate jactantiam tantam sumpsit, ita ut universa sibi tentet adscribere, et omnia, quae soli uni capiti cohærent, videlicet Christo, per electionem pompatici sermonis ejusdem Christi sibi studeat membra subjugare. Nec mirum, quod ille lentator qui initium omnis peccati scit esse superbiam, et tunc ea in primo homine ante omnia usus est, et nunc eam in quibusdam hominibus ponit in fine virtutum; et qui aliquatenus bonis vitæ studiis videbantur crudetissimas manus ejns effugere, eis in ipsis metis boni operis, et in ipsa quodammodo apponat perfectionis conclusione lendiculum. Unde magnoperc orandum est, et omnipotens Deus assiduis precibusimplorandus, ut hunc a mentie illius avertat. errorem, hoc ab unitate atque humilitate Ecclesiae malum superbiæ et confusionis amo veat, etfavente Deo, omnibus viribus concurrendum atque providendum, ne in unius veneno sermonis, viventia in Christi corpore membra moriantur.