# Epistolae Et Decreta 6.1.45-64

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 6.1.45 to 6.1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/6.1.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/6.1.45

Si enim dici hoc licenter permittitur, honor patriarcharumomnium negatur; et fortasse is in errore petit, qui universatis dicitur, et nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur. Oportet ergo ut constanter ac sine præjudicio serveiis, sicut accepistis, ecclesias, et nihil sibi in vobis hæc tentatio diabolicæ usurpationis ascribat. State fortes, state securi, scripta quae universalis nominis falsitate condemnata sunt, nec date unquam, nec accipere praesumatis. Omnes episcopos curae vestra' subjectos ab hujus adulationis inquinatione prohibete, ut universa vos Ecclesia patriarchas non solum in bonis operibns, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsitan adversa subsequantur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquid non amamus. Dicamus cum paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I ). Audiamus quod primus omnium apostolorum dicit: Si quid patimini propter justitiam, beati eritis ( II Pet. III). Mihi enim credite, quia honorem quem pro praedicanda suscepimus veritate, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus, qitam tenemus [Huc usque sancti Gregorii verba inlerpolata aut corrupta]. Orate, fratres, ut honor ecclesiasticus nostris diebus non evacuelur; nec unquam Romana sedes, quæ (instituente Domino) caput est omnium Ecclesiarum, privilegiissuis usquam careat aut expolielur. Confidimus autem de vobis, charissimi, meliora atque viciniorasaluti ( Edit. Rom., salutis ]: quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principtus neque instantia. neque for- I titudo. neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia (magistro gentium docente) poterit nos separare a charilate Domini nostri Jesu Christi, et quæ in ipso est, recta fide, Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem (Hebr. v, Rom. VIII Hebr. X).

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
