Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 6
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratum usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare deproperant. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit (Habac. II. see. LXX). Ecce enim judeæante januam assistit (Jac. v), coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur. Quod si quis se subtraxerit, non placebit animæ meæ; nd cadet de promissione propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem anima. Propter quod assumite arma Dei, ut pontii. resistere in die malo adversus omnes mimicos sanctæ Dei Ecclesiæ et vestros, et induite loricam justitiæ, calceati pedes in præparationem evangeNi pacis, in omnibus assumentes sculum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignea extinguere: et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro (Hebr. X; Ephes. VI).