Latin
6.4.1 to 6.4.26
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 6.4.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
(Art. XX; Rom. xv, XVI), quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere etiam considerare debetis, quod hi Qui fratribus invident, eosque damnare aut perdere cupiunt, per se et sua dogmata destuuntu [per se sua dogmata destruunt]. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit; et omnis scientia et lex adversum se divita, non stabit (Matth. xn). Ideoque necesse est Ut concurditer salubres suscipiatis hortatus [S. LAc, epist. 87], et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et Nicænorum cnnonum constituta, et quæ a nobis, vel a prædecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneam in futuro; et in Apocalypsi Dominus per Joannem loquitur dicens: Nolite timere, ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculo. tum (. 4poc. 1). Et: Habeo claves mortis et inferni. Et paulo post: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II). Et idem Edit. Rom. item]: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Et iterum: Qui vicerit, et custodietit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea, et tanquam vaS figuli confringentur. Item idem: Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem meam >et aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et consedi tum Patre meo in throno ejus (Apec. III). Vos, fratres, Si hon vultis cum eo damnari (quia non solum, qui faciant, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt (Rom.