# Epistolae Et Decreta 6.4.27-44

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, 6.4.27 to 6.4.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/6.4.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/6.4.27

i) hortamini eum, et monete recedere a præfatis illicitis, et memor sit unde exciderit, et agat pœnitentiam, et prima opera faciat. Sin minus, non mea loquar verba, sed ipsa Domini Salvatoris, quæ per præedictum Joannem ih jam dicto libro locutus est, replicans, aio t Veniam et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris (Apoc. II). Ipse enim magis tenet doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum eoram filiis Israel, sicut iste docet vos scandalizare sanctam matrem Ecclesiam, et anlversum coelum tam sacerdotum, quam religiolorum Chrisiianorum atque Odelium. Unde et in supradicto libro continetur ita (semper enim potius vos verbIs Domini Salvatoris ferire et instrui cupio, quam meis, licet et ipsa apostolicae auctoritatis sint ponderibus plena): Novi opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversus te pauca [In Edit. Rom. deest pauca], quia penit' mulierem Jezabet, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos. meos, fornicari et manducare de idolothytis. Et dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult pænitere a fornicatione sua. Ecce ego milto eam in lectum, et qui mæchantur cum ea, in tribulationem maximam, nisi pænitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in torre. Et scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans corda et renes, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (Apoc. II). Haec, fratres, valde cavenda sunt, et praecepta Domini, atque sanctae sedis apostolicæ, quae vice Domini Salvatoris legatione fungitur, monita fideliter amplectenda et peragenda. De caetero, fratres, super provinciæ causa unde sedem aposlolicam dudum consulere voluistis [Hinem. LV, c. 13]., videtur nobis sufficienter tractatum a sanctis praedecessoribus nostris. Sed quia denuo nostram mediocritatem de eadem re interrogare dignum duxistis, scitote certam provinciam esse, quæ habet decem vel undecim civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum episcopum, aliosque suffragatores decem, vel undecim episcopos judices, ad quorum judicium omnes causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac civitatum causae referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab bis qui judicandi sunt appellatum.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
