Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, EX GRATIANO QUiS SECUNDO TRIBUUNTUR. VIII
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 75
Unproofread scanNot analysed yet
Pelagius papa Antoninae palriciae, et Deciae. De praesentium portitore, quod defensor factus non est, nulla vobis animi molestia sit, quia vere satis amarissimum habeo de isto proposito ad illud [Al. ,aliud] officium homines deduci, in quo nullo modo quae a monachis Deo promissa sunt valeant adimpleri. Omnimoda enim est illius habitus et istius officii diversitas. Illic enim quies, oratio, la- Lor manuum; at hic causarum cognitio, conventiones, actus, publica litigia, et quaecunque vel ecclesiastica instituta, vel supplicantium necessitas possit. Faciat autem Deus ut tales sint hi qui vel a nobis in isto habitu nutriuntur, vel in monasteriis crescunt, ut provecta ætate et vita probata non ad litigiorum officia, sed ad sacerdotium valeant promoveri.