# Epistolae Et Decreta 75

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, EX GRATIANO QUiS SECUNDO TRIBUUNTUR. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/75

Pelagius papa Antoninae palriciae, et Deciae. De praesentium portitore, quod defensor factus non est, nulla vobis animi molestia sit, quia vere satis amarissimum habeo de isto proposito ad illud [Al., aliud] officium homines deduci, in quo nullo modo quae a monachis Deo promissa sunt valeant adimpleri. Omnimoda enim est illius habitus et istius officii diversitas. Illic enim quies, oratio, la- Lor manuum; at hic causarum cognitio, conventiones, actus, publica litigia, et quaecunque vel ecclesiastica instituta, vel supplicantium necessitas possit. Faciat autem Deus ut tales sint hi qui vel a nobis in isto habitu nutriuntur, vel in monasteriis crescunt, ut provecta ætate et vita probata non ad litigiorum officia, sed ad sacerdotium valeant promoveri.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
