# Epistolae Et Decreta 76

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/76

Pelagius papa Florentino episcopo. Qui post mortem, etc. Fraternitatis tuæ relatione suscepta, ejus latoren secundas quidem ouptias, experLum non fuisse didicimus; castitatem tamen eum [Al., cum] priori non servasse, conjugio designasti. Et quamvis multa sint qua in hujusmodi casibus observari canonice jubeat sublimitatis [Al., subtilitatis] auctoritas, tamen quia defectus nostrorum temporum, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et aetas istius, de quo agitur, futuræ incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur; ut ad diaconatum possit provehi, temporum, ut dictum est, condescendentes defectui concessisse nos noveris. Et infra. Miscenam [Al., Micinam] vero ancillam ejus, de qua post transitum uxoris filios habere confessus est, jubemus, ut tua dispositione cuiquam monasterio continentium professura tradatur.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
