Latin
Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Xiii
Pelagius II, Epistolae Et Decreta 80
Unproofread scanNot analysed yet
Item Sergio cancellario. Si quisquam [Al. ,idem] clericus, sive inferioris, sive potioris gradus petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat actiones, iste modis omnibus non alibi, quam apud provinciæ judicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autem laicus clericum cujuscunque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum judicium in eadem civitate vel territorio constitutorum proponat eas quas se habere exisUmat actiones. Quem ordinem legibus per omnia convenientem, atque consentaneum demonstrari Illa regula manifestat, quae præcepit aclorem forum semper sequi pulsati. Clericis vero pulsatis in episcopali judicio forum competere, principalium quoque sanctionum designat auctorilas.