# Epistolae Et Decreta 80

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/80

Item Sergio cancellario. Si quisquam [Al., idem] clericus, sive inferioris, sive potioris gradus petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat actiones, iste modis omnibus non alibi, quam apud provinciæ judicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autem laicus clericum cujuscunque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum judicium in eadem civitate vel territorio constitutorum proponat eas quas se habere exisUmat actiones. Quem ordinem legibus per omnia convenientem, atque consentaneum demonstrari Illa regula manifestat, quae præcepit aclorem forum semper sequi pulsati. Clericis vero pulsatis in episcopali judicio forum competere, principalium quoque sanctionum designat auctorilas.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
