# Epistolae Et Decreta 82

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, XiV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/82

Pelagius Eucarpo episcopo Messanensi. Charitatem illam, qua Dilectionem tuam semper amavimus, omnia superare secundum Apostolum credimus, et nullum sanctitati tuæ laborem pro ecclesiastico statu onerosum existere. Scit Fraternitas tua, quia pro peccatis nostris omnes quae sua quaerunt, non quae Jesn Christi. Hæc ideo prælibavimus, quia tibi rursus Catinensis [Al., Cathenisis] Ecclesiae visltationem injungimus, cujus episcopus de hac luce transisse suscepta cieri relatione didicimus. (lmpossibile est enim ut nos In provincia Illa dun- Laxat in Syracusanis partibus alii cuilibet causas,... ad Deum pertinent, committamus, nisi forte talem per te Deus nunc in Catinensi eligere voluerit, de cujus conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos paululum removere possimus.) Mox ergo Dilectio tua ad supradictam Gatinensem ecclesiam pergat, et bominem de clero, qui nec morem habeat, nec filios. nec crimen aliquod canonibus inimicum, eligi cum auxilio Dei compellat atque suadeat, et statim eum ad urbem Romam cum decreto et testificatione relationis tuae transmitte b.

---

Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml.
