Latin · Elegiac couplet
1
Perpetuus Turonensis, Epitaphium 1
Unproofread scanNot analysed yet
Culmina sublimi tollunt quæ vertice cristas
Eximius meritis Perpetuus dederat
Domno Martino, cujus sub marmore pausunt
Ossa, veneratur quæ pia plebs precibus.
Hæredem scripsit Christum, atque aurea multa
Sacrando Domini vasa cruore dedit.
Transmisit cœlo, quae plurima cessit egenis,
Fecit et ante suas scandere divitias.
Clarus avis, atavisque potens, fuit atque senator:
Clarior at sua dum pauperibus tribuit.
Sed neque Martino soli tam grande sepulcrum
Construxit, tumulum fecit et esse suum.
Et licet an e pedes Martini contumuletur,
In cœlo simili gaudet uterque loeo.
Respice de superis super hoc, bone pastor, ovili,
Perpetuusque tuam perpetua patriam.