Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 1.44-1.82
Persius, Satires 1.44-82
Not analysed yet
Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
sed recti finemque extremumque esse recuso
euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:
quid non intus habet? non hic est Ilias Atti
ebria veratro? non siqua elegidia crudi
dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,
scis comitem horridulum trita donare lacerna,
et verum inquis amo, verum mihi dicite de me.
qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,
pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.
o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
nec manus auriculas imitari mobilis albas,
nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum!
vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est
occipiti caeco, posticae occurrite sannae.
quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina molli
nunc demum numero fluere, ut per leve severos
effundat iunctura ungues? scit tendere versum
non secus ac si oculo rubricam derigat uno.
sive opus in mores, in luxum, in prandia regum
dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.
ecce modo heroas sensus adferre videmus
nugari solitos graece, nec ponere lucum
artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes
et focus et porci et fumosa Palilia faeno,
unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti.
cum trepida ante boves dictatorem induit uxor
et tua aratra domum lictor tulit: euge poeta!
est nunc Brisaei quem venosus liber Acci,
sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta.
hos pueris monitus patres infundere lippos
cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi
venerit in linguas, unde istud dedecus, in quo
trossulus exultat tibi per subsellia levis?