Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 5.88-5.131
Persius, Satires 5.88-131
Not analysed yet
Vindicta postquam meus a praetore recessi,
cur milli non liceat, iussit quodcumque voluntas,
excepto siquid Masuri rubrica vetavit?
Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna,
dum veteres avias tibi de pulmone revello,
non praetoris erat stultis dare tenvia rerum
officia, atque usum rapidae permittere vitae;
sambucam citius caloni aptaveris alto.
stat contra ratio et secretam garrit in aurem,
ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo,
publica lex hominum naturaque continet hoc fas,
ut teneat vetitos inscitia debilis actus,
diluis elleborum certo conpescere puncto
nescius examen: vetat hoc natura medendi.
navem si poscat sibi peronatus arator
Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse
frontem de rebus. Tibi recto vivere talo
ars dedit et veri speciem dinoscere calles,
nequa subaerato mendosum tinniat auro?
quaeque sequenda forent quaeque evitanda vicissim,
illa prius creta, mox haec carbone notasti?
es modicus voti, presso lare, dulcis amicis?
iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes,
inque luto fixum possis transcendere nummum
nec gluttu sorbere salivam Mercurialem?
haec mea sunt, teneo cum vere dixeris, esto
liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro,
sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae,
pelliculam veterem retines et fronte politus
astutam vapido servas in pectore volpem,
quae dederam supra relego funemque reduco:
nil tibi concessit ratio; digitum exere, peccas,
et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis,
haereat in stultis brevis ut semuncia recti,
haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
Liber ego. unde datum hoc sumis, tot subdite rebus?
an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat?
i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
si increpuit, cessas nugator? servitium acre
te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?