Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.1-6.40
Persius, Satires 6.1-40
Not analysed yet
Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?
iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?
mire opifex numeris veterum primordia vocum
atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,
mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto
egregius lusisse senex. mihi nune Ligus ora
intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens
dant scopuli et multa litus se valle receptat.
Lunai portum, est operae, cognoscite, cives:
cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse
Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo.
Hic ego securus volgi et quid praeparet auster
infelix pecori securus et angulus ille
vieini nostro quia pinguior; et si adeo omnes
ditescant orti peioribus, usque recusem
curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto
et signum in vapida naso tetigisse lagoena.
discrepet his alius, geminos, horoscope, varo
producis genio: solis natalibus est qui
tinguat olus siccum muria vafer in calice empta,
ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente
grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar,
nec rhombos ideo libertis ponere lautus,
nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.
Messe tenus propria vive et granaria, fas est,
emole. quid metuas? occa, et seges altera in herba est.
at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa
prendit amicus inops remque omnem surdaque vota
condidit Ionio, iacet ipse in litore et una
ingentes de puppe dei iamque obvia mergis
costa ratis lacerae: nunc et de caespite vivo
frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret
caerulea in tabula, sed cenam funeris heres
negleget iratus, quod rem curtaveris; urnae
ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum
seu ceraso peccent casiae, nescire paratus:
tune bona incolumis minuas? et Bestius urguet
doctores Graios: ita fit; postquam sapere urbi
cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers,
faenisecae crasso vitiarunt unguine pultes.