Latin
1. PETRUS HECTOREUS MICHAELI AEMILIO PRAEDICTO CUM IDEM AEMILIUS AD BAPTISMUM S…
Petar Hektorović, Epigrammata 1
Unproofread scanNot analysed yet
Compater excellens, salve, mihi dulcior illo
melle, quod in caeris laeta recondit apis.
Filia, maternos mores imitata tuosque
vivat, foelicem mox aditura virum.
Livia Nestoreos tecum tua transeat annos
conjux, quae tali conjuge digna fuit.