Latin
1 to 28
Peter Chrysologus, Sermones 1-10-28
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquantulum nos tacere, fratres charissimi, et m vigiliarumlabor fecit,et coegit, jejunii lassitudo; et ideo hodie reddimus de Dominica Resurrectione sermonem, in qua si divinum est quod ex Virginenascitur Christus,quantum divinius est Christus a mortuis quod resurgit? Quod ergo divinum est,humano non accipiatur auditu. Vespere, inquit, sabbati quæ lucescit in prima sabbati (Matth. XXVIII). Vespera sabbati, hoc nescit dies saeculi, hoc non habet mundi usus. Vesperfinit, anon inchoat diem; tenebrescit vesper, non lucescit; nonin auroram vertitur, quia lucis ortum ignorat. Vespera mater Doctis parturit diem; mutat ordinem, dum agnoscit auctorem; radiat de novitate mysterium, anhelat Creatori servire, non tempori. Vespere, inquit, sabbatiquæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Sero mulier currit ad veniam, quæ mature cucurrit ad culpam. Vesperequærit Christum, quæin matutinis Adam se noverat perdidisse. Venit Maria et altera Maria videre sepulcrum. Quæ de paradiso perfidiam sumpserat, festinatb fidem sumere de sepulcro: contendit rapere de morte vitam, quæ c de vita rapuerat mortem. Venit Maria. Hoc nomen matris est Christi,venit ergo mater in nomine, venit mulier, ut fieret mater viventium, quæ facta fuerat morientium mater, ut quod scriptum est impleretur: Boc est mater omnium viventium (Gen. III). Venit Maria et altera Marta. Non dixit venerunt, sed venit; sub uno nomine venerunt duæ mysterio, non casu. Venit Maria et alteraMaria. Venitipsa sed altera, altera sed ipsa,ut mulier mutaretur vita, non nomine; virtute,non sexu; et fieret resurrectionis nuntia, quæ interountia et lapsus exstiterat et ruinæ. Venit Maria videre sepulcrum. Ut quam deceperat arboris visus,visus repararet sepulcri; et quam prostraverat illecebrosus aspectus, aspectus salutaris attolleret. Ecce, inquit, terræmotus factus est magnus, angelus enim Domini descendit de cælo.