Latin
1 to 14
Peter Chrysologus, Sermones 1-13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Ad prandium, et ad Phansæi prandium venisse Christum sollicitus forsitan miratur auditor. PharisaeidomumChristusintravit, nonaccepturusJudaicos cibos, sed divinam misericordiam largiturus; neque accubuit pocula saporata mee floribus odorata sumpturus, sed poenitentis lacrymas ex ipsis oeulorum fontibus potaturus: Deus delinqnentium gemitus esurit, sititlacrymas peccatorum. Rogabat, inquit, Dominum quidam Pharisæus, ut manducaret cum illo: et ingressus domum Pharisæi,discubuit. Et ecce mulierquæ erat in civitate peccatrix,ut cognovit quod accumberet Dominus in domo Pharisæi, attulit alabasttum unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis cæpit rigare pedes ejus, et capillis capitissui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et ungebat unguento(Luc. vu). Videtis quia ad Pharisaei mensam venit Christus, non ut carnalibus repleretur escis, sed ut in carne negotium cæleste monstraret; neque ut probaret posita humanitus ante se, sed post se gesta divinitus approbaret. Christum namque semper agnoscimus per humanos actus divinas exercuisse virtutes, dum novaetpraeter usus mortalium cuncta esse quæ ab eo etiam corporaliter gesta sunt comprobantar. Pharisæus ad manducandum vocat Christum: quid ibi quærit muhernon vocata? Clauatra domua non prorumpit extraneus, convivii secretum non præsumit non a invitatus intrare, cibos paratos relaxandis mentibus post laborem perturbare non audet arbiter luxuriosus; et quid est quod haec mulier ignota, immo male nota, onusta luctibus, plena lacrymis, clamosa planctu, nescio janitore,nullo conscio, ipso ignorante pastore, domus aditus percurrit omnes, transit totas ministeriorum catervas, ipsum convivii pervotat ad secretum,et facitdomum lætitiæ domum lamentationis et plauctus? Fratres, non rogata venit illa, sed jussa; intravit exhibita, non præsumens: ipse sic fecit eam sisti sibi, qui illam cælesti sententia jussit absolvi. Denique dum Pharisæus veste clarus, primus d in sigmate, in ipsis oculi! Christi e tumens, epulis homini. non Deo placiturus, festivusinfunditur, venit mulier,etvenit retro, quiareus animus post tergum stat ad veniam, quia per culpam novit se vultus fiduciam perdidisse;