# Sermones 1-18-12

Peter Chrysologus, Sermones, 1 to 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-18

Quoniam tota e spes fidei Christianæ in resctione constitutaest mortuorum, nequisquam de ea ausus sit dubitare,beati Pauli asserentis, eam auctoritate, rebus, exemplis, latissimam recitari vobis fecimus hodie lectionem, ad quam sermo noster quod adjicere possit non potuit invenire. Sed quia nostri officii vestra charitas semper exigit servitutem, repetere haec eadem, inculcare vehementius hæc ipsa, resurrectionis ipsius ardore gestimus. Fratres, semper de resurrectione libet dicere, jugiterde resurrectione delectat audire, quia mori numquam libet, vivere semper delectat. Resonet ergo in ore nostro resurrectio semper, semper resurrectio ad nostrae mentis transmittatur auditum, ut mors quæ nostros semper obsidet sensus, cum terrore suo, cum lamentis suis a nostris sensibus effugetur. Quia sic agricola fructus uberes et exsatiatas epulas cantat, ut immanem vomerislaboremnon sentiatetsudorem. Sic nauta portus modulatur et lucra, ne undarum ruinas, ne maris discrimina pertimescat. Sic miles, ne vulnera metuat, ut gladios non pertimescat, prædas personat et triumphos. Unde resurrectionem mente, ore, oculis, spectet, cantet, cogitet Christianus, ut totam mortis possit despicere et calcare formidinem. Mors est, fratres, desperationis domina, incredulitatis mater, germana corruptionis inferniparens, diaboliconjux,omnium malorumregina, quæ omne genus hominum tali ordine inexplebili impugnat, ut primum susurratricem suam desperationem praemittat talia suadentem: Homo cur tua perdis tempora? Ecce domina mors tua venit, i auimaLO tuam in nihilum redigens, carnem tuam putredine, ossa tua vetustate consumens, ut te qui non fuisti antequam nascereris, faciat non esse post mortem. Redde ergo debita ante mortem, morituruscito, tibi, aetatibus tuis: da lusibus infantiam, da deliciis adolescentiam, da voluptatibus juventutem, da senectutem mihi, ne sine causa despegogitesdesperatus.Post istam mittitincredulitatemsuam filiam, sic minantem: Quasi nonmoriturus, quasi a evasurus mortem, sic de vita disponis? Homo, te decipit fides, tutidei credis, quæ ut tollat praesentia, futura promittit, et ut auferat quæ sunt ante mortem, nescio quæ invisibilia pollicetur esse post mortem.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
