# Sermones 1-19-23

Peter Chrysologus, Sermones, 1 to 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-19

Deberet, fratres, sermo noster hodie sancti Andreæ, in quantum sufficit,referre virtutes; sed quia dedivite illo et Lazaro,evangelico paupere,quod superes! nos diximus reddituros, et B. Andreae apostolatus et martyrii sui prærogaliva sufficit, et abundat ad gloriam, si placet, nos quae promisimus, quæ debemus, ipso Domino raddente, solvamus. Scientes namque quod et dicenti et audienti semper generet lassitudo fastidium,superiore tractatu maximam partem propositæ distulimus lectionis, ut reparatis animorum viribus salutaris verbi sequentia toto vigore et e debito caperemus auditu. Post illa enim quae diximus,haec sequuntur.Et elevans oculos cum esset in tormentis, Abraham vidit a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et elevans oculos suos (Luc. XVI). Sero dives sursum levat oculos suos, quos semper depressit in terram. Dives, quos oculos levas, ipsi sunt accusatores tui; quos oculos levas, ipsi non placant j udicem,sed inflammant; non reportant veniam, sed reatum;et exigunt poenarum cumulum, non solamen.Quo oculus levas?quidclamasadhuc, dives? quo respicis, dives? Ibi est Lazarus, ibi est impietatis tuae proditor, testis criminis, crudelitatis assertor. Et clamavit, inquit Pater Abraham, miserere mei. Modo cognoscis patrem,et modo tibipatrem se esse nescis, quem in Lazaro patrem sic sprevisti: modo tibijustusoccurrit,quitunc, ut tibi piusesset, diu Lazarum passus est cruciari. Infelix quem sic ipsa origo arguit, quem sic ipse lucis auctor addicit; infelixcui in judicio pro magnitudine criminis,non misereri genitor,non pater ignoscere, non affectio potuit subvenire. Quid clamas adhuc, dives t Adhuc dlves, sed crimine,non censu; non substantia,sed reatu. Quid clamas? quid postulas? Hoc loco jam non geritur postulatio, sed controversia, ubi e diverso consistitipse qui passus est: sed agentium diversus est locus: hic agit de proximo, ille de longe;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
