# Sermones 1-21-15

Peter Chrysologus, Sermones, 1 to 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-21

Sæpe diximus quod Deus corporeis oculis non videtur, quod divinitas non clauditur mente carnali, quod humana ratiorerum non capit conditorem,sed Deum sola fides attingit,credulitas sentit tota, nec quantus est, sed quia est, hominis, quantuscumque est, intuetur aapectus. Denique Moyses,qui de servo in amicum, de hominepromoveturin Deum, Dei faciem queerit,sed noninvenit; petit, sed non accipit et ut posteriora tantum Dei videat, admonetur (Exod. XXXIII): quatenus homo Deum quæratsequi, non praecedere; neque ante Deum quæ sint quærere præsumat; sed quod per Deum sint omnia adorator agnoscat. Crebro Deus hominibus formam hominis demonstrat, et magnitudinem suam tantam, brevem nostri operis colligitin figuram, ut praesentium divinam possit intirmus noster ooulus intueri, angustus noster recipere possit aspectus. Sic ad Abraham Deus venit inhominis forma, succedit hospitis in figura, et lassi viatoris in mortem accepit pedibus suis aquam (Gen. XVIII);sed et invitatus ad mensam vituli et panis appositione saturatur: et ita se totus humano credit etcommittit obsequio, ut ipso tactu, visu, verum hominem videatur explere, et hoc eo tempore quo verus Deus sterilitati extremae senis desperatæ patefactis visceribus in partum sobolem largiturus advenit. SicJacob vianti eonviator occurrit (Gen. XXXII), et ita se humano collegio socium præbet, ut provocanti homini Deus totus in luetan inseratur, et tunc videbatur nervi. aut lacertis vinoere, quando victor cœlestia dat dona, munera dat divina. Sic lsaias Deum regali habitu sedere conspexit (Isai. XVI), ut agnosceret nisi a Deo rege regantur reges, ipsos cum sint homines, nihil regere posserectores.Sic Daniel Deum Patrem, crine niveo, senectute reverenda,antiquitate terribilem, septum angelis, ignitum sede,adjudicandum residereconspicit (Dan.VII). Sicipsum Filium Deiin hominis filio venientem cum cœli nubibus intuetur, i ut ignotum ante tantis perfidis Christum, fidelibus notum semper fuisse cognoscat.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
