# Sermones 1-22-22

Peter Chrysologus, Sermones, 1 to 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-22

Hodiernus dies baptismi martyris Laurentii corona illustratur,cujus egregii martyris merita e nulla pars Romani orbis ignorat. Passus est in ipso capite gentium, id est, in ipsa urbe Romana. Ibi enim diaconus ministravit, et ipso juventutis suae flore decorem juventutis suæ sanguine purpnravit. Passio ejusinsignis est,multumque mirabilis: hanc breviter, Domino adjuvante, narrabo. f Illo tunc archidiacono beatus Sixtus erat episcopus, cujus triumphus martyrii ante triduum fuit. Cum ergo sanctus Laurentius episcopum suum Sixtum pergentem ad martyrium sequeretur, fide fultus, tristis affectu, non quia ille patiebatur, sed quia ab illo ipse deserebatur, respexit venerabilis senex venerabilem juvenem, et ait illi: Noli esse tristis, fili, post triduum me sequeris. Tunc illeebibitaprophetia, jam corde paratissimus, ex spiritu ebrius, certum speravit futurum quod prædixerat ille qui noverat. Deinde apprehensus,est adductus:et quoniam erat archidiaconus, apud illum esse utique I credebantur opes Ecclesiæ, quas desiderabat persecutor,non tam ava. rusquam furiosus. Oderatqnem occidebat:sed amabat apud eum quod ille contemnebat. Erat autem sanctus Laurentius pauper opibus, dives moribus: non se negavit Ecclesiae habere divitias,sed ut eas ostenderet, tridui dilationem petiit, deinde mandavit congregari agmina pauperum. Tunc deinde ipso die coronæ suæ præsentatus examini,tamquam de. monstraturus quod ille quærebat, demonstravit quod habebat. Tunc ait persecutor: Ubi sunt Ecclesiae facultates? At ille manum ettendehsinpauperes Hæ sunt, inquit, Ecclesiæ facultates. Verum dixit, sed amarum. Quid autem mirum si veritas auxitodium? Irrisumse dolens crudelis tyrannus et avarus inimicus, qui forte mitiorem poenam cogitaverat, ferro interficere venerabilem juvenem, parari flammas præcepit; plus ardebat quam urebal; urebat in carne,ardebat in corde. Supplicium ejus tanto erat gravius, quanto interius. Tunc oblata est torrenda, et ut verius dicam, assanda martyrio nobilis illa Laurentii craticula: astrictus est ferro, sed ille craticulam supplicii,lectum quietis putabat: supplicium dixi, secundum animam punientis, non secundum conscientiam patientis.Nullum est enim supplicium damnati, ubi non est poena peccati.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
