# Sermones 1-28-21

Peter Chrysologus, Sermones, 1 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-28

In adventu Domini et Salvatoris nostri, atque in praesentia ej us corpora angeli ducentes choros cælestes, evangelizabant pastoribus,dicentes: Annuntio vobis gaudium magnum,quod erit omni populo (Luc. II). Ab ipsis ergo sanctis angelis etiam nos mutuati vocem, annuntiamus vobis gaudi um magnum.Hodie enim Eoclesia in pace est, et haeretici in ira; hodie Ecclesiae navis in portu est, et hæreticorum furor jactatur in fluctibus; hodie, fratres,pastores Ecclesiae in securitate, et hæretici in perturbatione sunt; hodie oves Domini in tuto, et lupi insaniunt; hodie vinea Domini in abundantia, et operarii iniquitatis in indigentia; hodie populus Christi, charissimi, exaltatus est, et inimici veritatis humiliati sunt; hodie, dilectissimi, Christus in lætitia, et diabolus in luctu; hodie angeli in exsultatione, et dæmones in confusione. Et quid plura dicere? Hodie Christus qui est rex pacis, cum sua pace procedens fugavit omne dissidium, dissensiones depulit, discordiam perturbavit, et sicut cœlum splendor solis,ita Ecclesiam fulgore pacis illuminat. Quia natus est vobis hodie, ait, Salvator mundi. quam desiderabile nomen pacis,quam religionis Christianae stabile fundamentum, etaltaris Dominicicaelestis ornatus! Et quid dignum possumus de paoe proloqui? Pax nomen est ipsius Christi, sicut et Apostolus dicit: Quia Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. 11): quae non sententiis,neque fide, sed invidia diaboli dissidebant. Verum sicut procedente rege, et plateæ mundantur, etomniscivitas diversis floribus et ornatibus coronatur, ut nihil sit, quod minus dignum vultui regis appareat; ita et nunc, procedente Christo rege pacis, omne quod triste est auferatur a medio; et illucescente veritate, fugetur mendacium, fugiat discordia, resplendeat concordia. Et sicut frequenter fieri videmus,ubi regum, vel fratrum tabulae depinguntur, ut inter utrosque unaniroitatis declarentur insignia, artifexpictor femineo habitu post tergum utriusque a concordiam statuit, quæ brachiis suis utrumque complectens indicet, quod hiqui videntur corporibusseparati, sententiis et voluntate conveniant;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
