# Sermones 1-31-13

Peter Chrysologus, Sermones, 1 to 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-31

Saepequaerimusquaresic mundum Christus intrat, ut ventris experiatur angustias, partus patiatur injuriam, sustineat vincla pannorum, cunabula toleret imbecilla,lacrymis uberum nutrimenta disquirat, ætatum gradus,necessitatesque persentiat. Et qualiter venire debuit,qui voluit apportare gratiam, timorem pellere, quærere charitatem? Natura docet omnes quid valeat,quid meretur infantia Infantia, quam barbariem non vincit, quam non feritatem mitigat, quam crudelitatem noncomprimit,quem noncompescit furorem,quam non potestatem deponit,quem non molli trigorem, quamduritiam non resolvit, quid non amoris expostulat, quid non affectionis extorquet,quam non imponit gratiam,quam non impetrat charitatem? Hoc ita esse sciunt patres,matres sentiunt,probant omnes, viscera humana testantur.Sic ergo nasci voluit, qui amari voluit, non timeri: et tamen apud malitiam humanam sic blanda,sic pia, sic chara. audite quid proficit infantia. Audiens, inquit, Herodes rex,turbatus est, tet omnis Hierosolyma cum ipso,et congregans omnes principes sacerdotum,et scribas populi,sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur (Matth. 11). Si Hierosolyma, si rex, si scribæ, si principes sacerdotum ad Christi sic turbantur infantiam, quid isti facerent, Christus perfectum mox in hominem si venisset,si fultus divitiis, et multitudine,si cum suspectis, si cum extraneis? Qui nil dant tempori,nilætati, nil pauperi,nil parenti; sed ut audiunt natum,parant nascenti mortem,innocenti dolos, scelus pio, nudo gladios, soli milites,vagienti necem,pœnam parenti:etut vis misceatur sanguini, crudelitas acerba cunabulis bella indicit, ubera telis urget, clypeos illidit gremiis, quatenus humanam divinamque sobolem ante sepulcrum faciat intrare quam mundum.Esto quod Herodes rex amore regni, successoris timore, coactus sit talia moliri; quare Hierosolyma, quare principes, quare scribæ? Quia nasci non vult profanus Deum, servus dominum, judicem reus,rebellis principem,perfidus cognitorem. Hierosolyma varia se contaminatione perfuderat, sacerdotes profanaverant sancta, et a peccata vendentes, in quaestum veniam pietatemque converterant.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
