Latin
1 to 31
Peter Chrysologus, Sermones 1-4-31
Unproofread scanNot analysed yet
Præmia statuuntur his semper quibus certamina dura proponuntur, ac pro magnitudine certaminis præmii proponitur magnitudo. Hinc est quod discipulis suis Christus regnum ponitin gremio, ut in cerlamine non cedantpericulis, non timori: pericula despicit, qui tendit ad regnum; victoriæ cupidus nescit timere. Nolite timere, inquit, pusillus yrex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. xn, 32). g Grexpusillusmundo, magnus Deo; pusillus,quia gloriosos vocat eos, quos instituit ad ovium innocentiam et mansuetudinem Christianam:pusillus grex est, qui non de magnominuitur, sedcrescitde pusillo; pusillus grex nascentis Ecclesiae sic designat infantiam, quam venire ad regni sui infulas incrementis cœlestibus mox promittit. Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Adjecit quid faciendum sitregnaturus: Vendite. quæ possidetis. et date eleemosynam; facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelo. Vendite quae possidetis: non potostdominari omnibus, nisi is qui propriis non tenetur; dejectae menlis est, qui familiaris rei meminitcum vocatur adregnum; jacens animus plebeius nummulum thesauris regalibus anteponit; ; pauper sensus, parvisincubans, perditmagna; etinhians temporalibus, deserit sempiterna. Vendite, inquit, quae possidetis, et date eleemosynam: facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum nondeficientem in cœlo. Homo. tali monitu Christus teditare voluit, nonnudare; manere tibi tuavoluit, nonperire; perpetuari,h nonvacuar: sacculos imperavit; jussit te transferre, non perdere. Thesaurum non deficientem in cælo, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Plus consilio patris agit, quam jure dominantis:inter insidias latronum et Ii. nearummorsusquare tuarecoudas objurgat; pervigilesnoctes, dies anxios, sollicita tempora, netibi ipse facias, commoneris. Auri custos, servatorargenti, securitatemnon habet, nescit quietem,etcui deest securitas,quiesperit; poena dives est ille, non censu. Thesaurum non deficientem in cælo. Hocestdicere,ubi ego sum, ibi ponite; data mihi ego servo. Homo, da Patri, crede Deo, quia et hæredi Pater, et Deus homini creditum non negabit;