Latin
1 to 26
Peter Chrysologus, Sermones 1-8-26
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam mortem Lazari, Mariæ fletus, lacrymas Marthæ, J udæorura planctus jam perstrinximus sermone geminato,nunc exoneremus animos,abj iciamus curas, exoccupemus sensus, ut resurrectionis tantae gaudio totismentibus et capere et audire possimus. Evangelista venisse ad monumentum sic praedicat Salvatorem. Jesus, inquit, rursus fremensin semetipso, venit ad monumentum: erat autem spelunca et lapissuperposituseratei. Jesus fremens venit ad monumentum. Fremit Christus, ut caro reviviscat; fremit vita, ut mors fugetur; fremit Deus, ut resurgat homo; ; fremit indulgentia, ne senteutia contradicat; fremit Christus debellans mortem, quia non potest non fremere,qui singularem rapitde hoste victoriam. Quod autemdixit, Rursus fremens, fremitrursum,utgeminata resurrectionis demonstret insignia: quia voce Christi sicut mortui corpore de sepulcris suscitantur ad vitam,perfidia mortui ad vitam fidei sic resurgunt. Erat,inquit, spelunca. Dixisse suffecerat venisse ad monumentum; quid est quod tantopere speluncam Evangelista commemorat? Spelunca plane, ubi hominem diaboli latrocinium collocavit; spelunca. ubi virum fraus condidit mulieris; spelunca, ubi Dei plasma mortis rapacitas includebat. Et lapis superpositus erat ei. Durae mortis janua durior i durissimo lapide claudebatur: sed plorans quid proficit ad sepulcrum, quando sic duros et congestosj obices non penetrat vox plorantis? Christiani, ploremus Deo pro peccatis nostris, et, mortuis* non audientibus,cum gentibus non ploremus. Ait Jesus,tollitelapidem. Inter divinas virtutes humanum Christus requirit auxilium? non sufficit amovere lapidem, qui mortem sufficit effugare? sepulcri claustra reserare non valet, qui portas tartari prævalet aperire? Dixerat per prophetam: Auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI); praecipit ergo ut Judæi ex se cor lapideum tollant,evol vant perfidiae saxum, silicem duræ incredulitatis excludant,quatenus animae per infidelitatem mortuae de sepulcro pectoris prosilirent: et non tantum surrexisse Lazarum,quantom se Lazaro consurrexisse gauderent.