Latin
10.22 to 10.38
Peter Chrysologus, Sermones 10.22-38
Unproofread scanNot analysed yet
Aut forte Judaicasvictimas, sacrificia cruenta, balantes sub cultris hostias,Creator omnium nunc requirit Deus? Et ubi est illud quod dicit? Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos, quoniam meae sunt omnes feræ silvarum jumenta in muntibus,et boves. Cognovi omnia volatilia cceli, et species agri mecam est. Si esurierO, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus (Psal. LX, 9-12). Et si ista repulit, quos arietum filios sibi deposcit afferri? Ad Abraham loquitur: Accipefilium tuum dilectum,et offeres mihi in holocaustum(Gen. XXII). i Aries Abraham maturus ad innocentiam, j grandævus ad fidem perfectus ad hostiam, paratus ad holocaustum, afferebat filium suum, filium arietis: immo se immolabat in filio. sanctificabat mentem suam, lætificabat fidem suam, ut essetidem victima et pontifex, sacerdoset sacrificium. Patris erat passio ibi tota, ubi filius immolabatur; R ignarus filius sistebatur, nescius filius aptabatur vinculis, ut tolleret de passione martyrum, præmium de poena patris,de conflictu patris a raperet coronam. Denique patris suspensa est dextera,patris gladius est remotus,quia non quaerebatur mors filii,sed patris charitas probabatur: nec expetebatur sanguis filii, ubi tota victima in patrisdilectione constabat, scriptura dicente: Nunc scio quia diligis Deum,quia non pepercisti unigenito filio tuo propter me (Gen. XXII, 12). Abraham diximus arietem, ut Isaac arietis B- Imum probaremus: ac si luceret quos arietum filios, propheta vult domino nos offerre. Afferte Domino filios arietum b Filios patrum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, Christianus modo ut afferat admonetur: quando grex dominicus fidei laxatur in pastum, quando agnos suos cælestis pastor ad ovile dominicum vult deferri, ne dispersi per inculta gentium, luporum devorentur incursibus. Sed qui admoneat voxdivina, planius jam loquamur. Afferte Domino filios arietum. cAfterte Domino baptizandos, afferte quos fides concipiat, non caro;