# Sermones 100.1-25

Peter Chrysologus, Sermones, 100.1 to 100.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/100.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/100.1

Hodie Beatus Marcus, cum b Syrophoenissae mulieris commendat prudentiam, fidem refert, credulitatis extollit ardorem, sollicitis auditoribus non parvam generat quæstionem, dicendo: Et indesurgenl Dominus abiit in partes Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem scire voluit, et non potuit latere (Marc. vn). Voluit et non potuit: velle, et non posse, nonestdivinae majestatis, estc infirmitatis humanae; scriptum est enim: Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psalm. CXXXIV). Et Apostolus: Voluntati ejus quis resistit (Rom. IX, 20)? Succumbit necessitati quae non liberaet absolutavoluntas. Leprosus dicitad Dominum: Si vis,potesme mundare (Matth. VIII); etevangelista dicit: Voluit,et non potuit. Quid aitbeatus Marcus? Numquid extollenda ita est mulieris fides, ut inclinetur Domini possibilitasetvoluntas? Aut est tanta sagacitas fidei, ut nolente Deo divinu m valeat investigare secretum? Tale mihi videtur et illud esse, cum Dominus Hemorrhoissae fidem in suæ virtutis vult prodere,ac probaredocumento, interrogando: Quis me tetigil?Cui discipuli dicunt: Turbæ te comprimunt,et dicis,Quisme tetigit (Marc. v)? Discipulis videbaturquodomnestangerent Dominum solo corpore comprimentes,ettalicarnaliincessu omnes similiter jungerentur: similiter ille, qui aliter sensera t,et aliter inquirebat,pervenisse mulierem ad majestatem suam,ad suam penetrassevirtutem, mente, non corpore. non communi tactu,sed fide, istam sciebat. Unde clamat non homo, sed Deus; non caro,sed spiritus: Quis me tetigit? ut eum proderet virtus operis, quem tunc humanitasoccultabat. Sed quid sit voluit. et quid sit non potuit, evidentius inquiramus.Promissionis suae memor Christus,Israelitici populi primum venerat ad salulem,ut quodAbrahae promiserat (Gen. XXII), et semini ejus David (Ps. CXXXI), ej usque posteris, fidele redderet persolutum:sed quia indignos se sua perfidiapraestiterunt, obtinuit, rapuit, traxit fides gentium, quod infidelitas sprevit et perdidit Judaeorum.Audi ipsum dicentem.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
