# Sermones 100.26-43

Peter Chrysologus, Sermones, 100.26 to 100.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/100.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/100.26

Non sum missus nisi adoves perditas domus Israel (Matth. xv). Sed oves luporum contagione jam rabidæ,et ipsis bestiis propria feritate sæviores,laniare et violare suum semper voluere pastorem:atque ideo velle suum Christus implere non poterat, non impossibilitate sua, sed nequitia perditorum,et quod aliis detulerat, aliis conferre cogebatur, dicente ipso: Regnum cælorum vim patitur, et qui vimfaciunt, diripiunt illud (Matth.Xi, 6). Vim fecit fides gentium, ut raperethaereditatem Patris, ipsam haereditatem totam diriperet filiorum, sicut evidentius praesenti lectione monstratur. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus habebat filia spiritum immundum, intravit, et procidit ante pedes ejus. Erat autem gentilis Syrophcenissa genere.Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.Qui dixit illi. Sine prius satiari filios; non enim est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Non dixit,nonest bonum mittere canibus; sed,Non est bonum tollere filiis, et mittere canibus: quia dare panem canibus,etsi humanitatis non est, humanae tamen estrationis. a Canis dormientibus dominis nocte et custos et pervigil prodit extraneum, turbat furem,occurrit latroni, ut curam relevet et sollicitudinem servulorum. Verumtamen quomodo tulit panem filiis, quibus toties et taliter obtulit, tribuit, ingessit? Sed illi oblatum conculcare ad scelus, non ad vitam sumere sunt conati; et tamen comminutum et conculcatumafiliis,canis tota fide, toto desiderio lambere feslinavit. Hine est quod sic respondit: Utique Domine, nam b et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. Merito quæ se canem confessa est,in hominem commutatur,et j uste convertuntur in canes qui se filios esse noluerunt; merito adoptatur in filiam, levatur, honoratur ad mensam, quæ se sub mensa laudabili et provida humilitate dejecit; j uste toto nunc epulatur micas ex pane, quæ suis meritis se intellexit, et confessa est VIX mereri, Et quid plura?

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
