# Sermones 101.1-21

Peter Chrysologus, Sermones, 101.1 to 101.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.1

Audistis, fratres,quemadmodum milites suos Christus regia exhortatione compellat, ut deapectu mortis e interfectores corporis non pavescant. Denique eos in amicorum jura transcribit,qui studio triumphi,qui amore libertatis, sanguinem cum gaudio et sine trepidatione Cuderint; sic enim ait: Vobis autem dico amicis meis, Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui postquam occiderit,habet potestatem mittere in gehennam. Vobis autem dico amicis meis, Ne terreamini (Luc. xu): quia libertatem probat virtus,metus indicat servitutem; namliberad gloriam,servus natus est ad timorem; merito ergo ad Dei amicitias sublimatur,qui propter Deum humanas descipit mortes, nescit timores.Si amicos morum facit imitatio,morum similitudo conjungit,convenienter eos amicos vocat Christus,quosimitatione sua mundi jacula,et ipsam mortis formidinem conscipit et praevidet calcaturos. Vobis autem dico. Id est, non omnibus. sed amicis Vobis autem dico. Quos mors absolvit ista, non finit Vobis dtco. Quos corporis resolutio promovet ad melius, non transducit ad poenam. Vobis dico. Quibus morte vita inchoatur, non finitur. Vobis dico. Quorum mors pretiosa fit non sui qualitate, sed causa, dum vitæ magis lucrain venit quam vitæ perdat usuram.Sed audiamus quid dicaL amicis suis.Ne terreamini ab his qui occidunt corpia. Audiant qui de bono mortis veterum vetusta volumina detriverunt, nihil tamon inde capere virtutis, aut consolationis aliquid invenire valuerunt.Quia etsi totiseloquentiae viribus ad tolerantiam mortis armarunt animos, siccarunt lacrymas, suspiria sustulerunt,negaveruntgemitus, incluserunt dolores, nihil tamen autdespe certa, aut de perpetua vita, aut de vera suis lectoribus salute conquisierunt. Quis homini,quis homini, quis sapienti dicat? Mori naturae est, necesse est deperire. Nobis vixeruntveteres,vivimus nos futuris, nemo sibi;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
