# Sermones 101.67-82

Peter Chrysologus, Sermones, 101.67 to 101.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.67

quae sicut nata vellacta suntperseverant; quod utique gratius esset ista stare, quam perdere. Homo, forsitan esset jucundius, sed non utilius: nam istis stantibus tu nutasti; istis lucentibus caecatus es, ne videres; coeliclaritas stupefecit sensus tuos,oculos tuos sol splendore coecavit: nam decore deceptus horum, opiticem tu negasti; istos rectores mundi, istos confessus es deos, quos tuae Deus verus subjecerat servituti; necesse est ergo solvi cuncta, novari omnia, ut vel tunc acta creas, cum videris esse reparata. Nec nos æstimes evagatos, quos in argumentum tuae intelligentiae totam percurrisse conspicis creaturam.Homo, quando te auctor tuus fecit ex pulvere,non divisti; nam si te vidisses factum,numquam temoriturumsic detlevisses. Vidisti te perfectum, vidisti te viventem, vidisti te decorum, auclori tuo te similem jam vidisti; unde esses, qualis esses, qui nec nascentem, nec morientem videras,nesciebas?Hinc est quod naturae didisti totum, tibi te, Deo nihil: propterea Deus per naturam redegit te,permisitex nihilo in pulverem revocari; ut quid fueris sic videas,et resurrecturus agas gratias,qui factus, qui creatus ingratissimus exstitisti. Non timeamus ergo, fratres, sicut dixit Dominus, eos qui occidunt corpus, quia istam vitam non perimunt, sed destruunt, dum de temporali faciunt sempiternam, Quid plura, fratres? permisit tunc mori, qui poterat suscitare; quivivificare sufficit, permisit occidi; cui est honor et gloria in sæcula sæculorum, Amen.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
