Latin
102.1 to 102.22
Peter Chrysologus, Sermones 102.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Christus in corpore nostro manens, quod omnes non suscitavitmortuos,omnesnon sanavit ægrotos, credamus hoc non potestati defuisse, sed tempori. Tunc orbem totum toto virtutis suae fulgore radiasset, et sustulisset tempus tidei,etnihil secundiadventus sui reservasset ad gloriam. Nec vero sic virtutum suarum tempera vit insignia, ut et divinitatis suæ manifestaret indicium, etcredendi documentum plenissimum largiretur, et excusetionem callidæ infidelitatis auferret, sicut hodie centurio cujus evangelista Lucas meminit,fide sua providentiaque monstravit Centurionis, ait, cujusdam servus male habens moriebatur, qui illi pretiosus erat. Centurio hicRomanus erat; sed plus erat hic ipse fructu e centesimo Chritianus. Et Deo magis militabat iste quam saeculo; et in humano bello fortis, fortior in divino, pacis custodia permanebat. Cujus servus male habens moriebatur, qui illi pretiosus erat. f Servus erat,qui pretio taxabatur. Quaeramus ergo quis est iste servus qui illi erat pretiosus. Si dominatur anima, corpus servit; et homini nil corpore pretiosius. Hic servus centurionis istius pretiosus infirmatur ad mortem; ergo centurio rogabat ut Christus solus mortali corpori largiendo vitam perpetem subveniret. Cum audisset, inquit, de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum. Gentilis Judaeosad Christum mittit; et in lege positis, qui sinelege erat, legis demonstrat auctorem. Nemo ergo miretur si gentilis, hoc eat. Christianus, aut vocat, aut ducit, aut perducit ad Christum. Misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus. At illi cum venissent ad Jusum, rogabant eum sollicite dicentes: Dignus est ut hoc illi praestes, diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. Judæi rogant pro geatili, qui pro se non rogant; et agunt satis pro salute alieni servi, qui pro salute suorum nihil agunt filiorum. Aiunt: Dignus est ut hoc illi præstes.