# Sermones 102.67-92

Peter Chrysologus, Sermones, 102.67 to 102.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/102.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/102.67

sanitatem mittere? mandare virtutes? Aut verbo reiicere non potes, quod verbo feisti? Dixit, inquit, et facta,sunt: mundavit, et creata sunt (Psal.CXLVIII). Aut aliquid ex aliquo reparare non sufficis,cuncta ex nihilo qui parasti? Dic ergo verbo, et sonabitur puer meus. Implevit illud quod propheta de Deo cecinit: Misit verbum suum,et sanavit eos; et eripuiteosdecorruptelaeorum (Psal.CIV). Fratres, centurio iste, dicendo: Non snm dignus ut intres sub tectum neum,Christiani populi gerit figuram, qui Christi præsentiam corporalem se j udicat non mereri, sed solo verbo, nuntio, auditu fidei tantum, totas Domini audit, credit, respicit in sua sanitate virtitutes. Nam quod dicit: Dtco huic, Vade,et vadit; et alii, Veni,et venit; et servo meo, E'ac hoc,et facit; Judæorum repulsam, vocationem gentium, a Christiani populi obedientiam sic demonstrat.Dico huic, hoc est, Judæo, qui non credidit, Vade, et vadit; et alii, hoc est, Gentili, quia credidit, Venit et venit; et servo meo, hoc est, Christiano, Fac hoc,et facit. Oremus, fratres, ut mereamur Christiani non nomine tantum esse, sed fide; et ut quæ jubentur, non audiamus tantum,sed faciamus audita.Quia sicut devoti servi est fecisse jussa, ista jussa contumacis est non fecisse. Die ego verbo,et sanabitur puer meus. Quo audito, inquit, Jesus miratus est. Creator mirabilium miratur; aurium conditor, quasi qui non audita nesciat, sic stupet audita; seddum gentilem sic credidisse miratur, incredulitatem corripit Judæorum. Denique, Sequentibus se turbis dicit, in morte manentes arguens sicJudeeos: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. Verum est. fratres: fides sola vivit, el vivet in gentibus; signa et virtutes lassant, et nihil proiiciunt in Judæis.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
