# Sermones 104.46-54

Peter Chrysologus, Sermones, 104.46 to 104.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/104.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/104.46

quœ autem parasti cujus erunt? Unde iste di ves sic praeventus est, ut magis cogitata perderet quam parata;et impletum est illud prophetæ: Exibit spiritus ejus,et revertetur in terram suam;in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). Cogitavit iste quid post se relinqueret,non quid praemitteret ante se:unde juxta Apostolum: Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; cestimantes se esse sapientes,stulti facti sunt (Rom.1). Cui diciturstulte,et excitatus de somno praesentis vitæ, in illa perpetuitate nihil invenit in manibus suis; sicut dixit Psalmista: Dormierunt somnum suum9et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV).Vigila ergo, dives,in opere bono,in malo dormi;utnon silmanus tua pauperi vacua, ut tibi plena sit semper. Quia dives quantum largiter profundit,tantum largiler redundat K inrebus.Esto ergodives in misericordia, si semper esse vis dives: et tunc erunt horrea tua majora, tunc plena, si non fuerint largitate vacua,cupiditate inclusa.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
