# Sermones 106.1-13

Peter Chrysologus, Sermones, 106.1 to 106.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/106.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/106.1

Sicut peritus magister ad audiendum rudes, ad intelligendum tardos,discipulorum sensus vario genere doctrinæ pulsat,suscitat,accendit ingenium, ita Dominus similitudinibus variis,diversis comparationibus, populorum pigros,tardosque animos ad evangelicum convocat et invitat auditum; namque hodie sic coepit: Arborem fici habebat quidam plantatam in vineasua,et venit quærens fructum in illa, et non invemt. Dixit autem ad cultorem vineæ: Eccetres anni sunt. ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succideeam;ut quidet terram occupat?A ille respondens, ait illi, Domine, dimitte illam etiamhoc anno, usque dum fodiam circa illam, etmittam stercora, et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futuro succides illam (Luc.XIII).A rborem fici kabebat quidam plantatam in vinea sua. Rogo quid tam planum, quid tam lucidum,quid tam commune,q uid rusticis sic vernaculum, quid proprium sicperitis quam propositæ similitudinis forma? Quae de generali usu veniens omnes et verbo instruit et convertit exemplo. Infructuosa arbor intricatcespitem, necat spatia, exhaurit terræ vires, cultorem coniicit damno, afficit taedio possidentem: ac sic excidere istam lucrum est, est istam commodum non habere. Sic homo utique qui naturæ donum,munus animæ, rationis beneficium, excellentiam sensus, judicium mentis, artis industria, culturæ bonum, per steriles atque inopes actus evertit, occupat, mergit, auctorifructum, cultori gratiam negat; sicut arbor o terra, sic iste e vita meretur excidi. Et sicut infecunda arbor si fuerit in vinea, dum fundit mortiferam subjectis viribus umbram, inimica non sibi soli, sed etiam palmitibus fit fecundis: ita homo deses, ignavus, si præsit populis, non sibi soli fit noxius, sed multis, dum sequentes se suo vitiatet perdit exemplo. Sed hanc similitudinem quare Dominus dixerit audiamus. Arbor ficus, brumali tempore transacto, dum grossos producit in florem, et simulat suum suis floribus fructum, decipitincaulos, illuditignaros.Namque mox projicit grossos,pigrum proficit et prorumpit in germen;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
