Latin
106.14 to 106.32
Peter Chrysologus, Sermones 106.14-32
Unproofread scanNot analysed yet
et fit posterior cæteris fructu, quæ videbatur caeteras anteisse. Merito ergo a Domino b Synagoga arborifici comparatur, quae calefacta tempore legali, temporaliter ecclesiastici fructusfloruitin figura. Patriarcharum namque radice solidata,sacerdotali exaltata culmine, propheticis dilatata ramis, Judaicæ observationis repleta grossis florebat, tunc spe sola fructum datura per Christum, immoipsum Christum datura post fructum, dicente Psalmista: Defructu ventristui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI). Unde sancti scientes hæc, spem fructus ex tlore capiebant, et solabantur praesentiadefuturis: videntesjam jamque succedere æterna mortalibus, perpetua caducis, Legi gratiam, Synagogfe Ecclesiam, coelestia terrenis,humanisdivina, omnibus Christum; quem quia venturum longa patientia sustinebant, venissefideli gaudio suntgavisi. Ex istis erat Simeon ille, cui promissum erat ut non videret mortem, donec videret Christum Domini, quem in ulnashabens,talem prorupit in vocem. Nunc dimittis servum tuum,Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutaretuum (Luc. 11). Ignari vero dum fiduciam geruntin lege tota, neque sunt de Christi exspectatione sollicitl,neque suscipere Christum, neque agnoscere meruerunt: et ita sunt legalibus deceptiflosculis, sicut nescio! grossis suis decipit ficus. Hinc est quod Dominus adventus sui tempora scire cupientes mittit ad ficum, dicens: Videte ficulneam et omnes arbores. Cum producuntjam fructum, scitis quia prope est æstas; ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quia prope est regnum Dei (Luc. XXI), Videtis quia ficus non signat præsentia, sed indicat sic futura. Sedjam per ordinem propositum prosequamur exemplum. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua. Synagoga est arborficus,possessor arboris Christus, vinea in qua refertur plantata arbor ista, Israeliticusestpopulus,Isaiaprophetasic dicente: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isaiv). Venit, inquit, quærens fructum illa, et non invenit. Venit Christus, et in Synagogafructum fidei reperit nullum, quia totadolis erat inumbrata perfidiae.